Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 124

Precedente Successiva

fuerit, ibique Deificatur ac glorificatur, sicut Theologia sancta
docet, diutinis comprobationibus, gravissimis argumentis, et coelestibus
revelationibus confirmata.
Caput V.
De sensu lucis et ignis et tenebrarum et frigoris
et terrae.

~ Infelices (heu) mortales, qui sensum alium nullum agnoscimus,
nisi obtusum animalium, plantarumque, tardum, demortuum,
aggravatum, sepultum: Nec quidem intelligere
volumus omnem actionem nostram et appetitum et sensum
et motum et vim a coelo manare. Ecce lux quanto acutissimo expanditur
sensu super terram, quo multiplicatur, generatur, amplificatur;
idque non sine magna efficere voluptate existimanda est. Quandoquidem
nos, ut nostrum esse amplificetur, tanta regnorum, possessionum,
honorum et generationis cupiditate tenemur; voluptate
quidem multa afficiuntur etiam plantae in germinando, crescendo,
florendo, se ornate vestiendo, fructificando, multiplicando, licet a corpulentia
imminuatur. Multo autem magis nos in actibus Venereis,
quoniam nostram naturam dilatari sentimus. Unde intelligere licet
quanto maiori lux iucunditate in huiusmodi sui amplificationibus
perfruatur. Porro videre est, ipsam nigris e rebus reflecti retrorsum,
semperque seipsam quantum licet augere, et ex corpore in corpus sese
conduplicando. Quare et in antra et cavernas se ingerit, quo recta
sol intrare nequit, reflexa aliis ex corporibus et ex atomis aëris omnibus
in angulos, pyramidesque infinitas, quae non visibiles sunt prorsus,
nec numerabiles, nisi sapientiae primae, teste Ecclesiastico . At in
corporibus transpicuis veluti aqua et crystallo, tanquam cognatis,
a vincente calore transluciditate donatis, ipsa conspicitur secum iocari
et augeri, et penetrare, gaudere, uniri, roborari, et tandem urere, ignireque
res non candidas, quia ipsi sunt dissimiles. Candor enim est ipsamet
lux retenta, demortuaque, idcirco candidam non comburit
chartam lux per ampullam transuecta. Unitur in globum lux intra
ampullam, augeturque et in Pyramidem expanditur foras, quasi armata
in acie, factaque lancea ad vincendum et urendum. Ignis quidem
qui ipsamet lux est inimicae materiae intrusa, irritataque ad pugnam,
magna cum iucunditate devorare conspicitur, crescere, vincecere [vincere],

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche